METRAGYRTA

METRAGYRTA
METRAGYRTA
Graece Μητραγύρτης, Callias vocatur Aristoteli Rhetor. ad Theodect. l. 3. c. 2. Λέγω δ᾿ δ᾿ οἷον, οὐπεὶ τὰ ἐναντία εν τῷ αὐτῷ γένει, τὸ φᾶναι τὸν μὲν πτωχεύοντα ἔυχεςθαι, τὸν δ᾿ ἐυχόμενον πτωχεύειν. ἵτι ἄμφω ἀιτήσεις, τὸ εἰρημένον ἐςτὶ ποιεῖν, Ω῾ς καὶ Ι᾿φικράτης Καλλίαν Μητραγύρτην, ἀλλ᾿ οὐ Δαδοῦχον᾿ ὁ δὲ, ἔφη, ἀμύητον αὐτὸν εἶναι, οὐ γὰρ ἄν ´μητραγύρτην αὐτον καλεῖν, ἀλλὰ Δᾳδοῦχον, ἄμφω γὰρ περὶ Θεὸν, ἀλλὰ τὸ μὲν, τίμιον, τὸ δὲ, ἄτιμον. Quibus verbis adiutus est Vir doctus, qui in Nonni Dionysiaca severae lucubrationis telum attoci stylô strinxit, cum ita scriberet: Qui decorare quippiam vult, eum necesse est ἀπὸ τοῦ βελτίονος εις τὸ χεῖρον μετφέρειν. Aristotelos plerosque Achaeos et Heniochos qui circa Pontum sedes habebant, ληςτὰς fuisse memorat; qui horum rapacitati honestum nomen ponere velit, ποριςτὰς appellabit. Dionysium Iun. Siciliae Tyrannum Μετραγύρτην dicit Athenaeus l. 12. nihil enim vilius est, quam stipem cogere. At Xenophon Calliam, qui itidem famulus erat Idaeae matris, Δᾳδοῦχον vocat, l. 6. de rebus Graecorum. Ille, ut Tyranni infelicem casum cum splendore tantae fortunae componetet, rem, quantum potuit, maxime deturpavit: hic vero plusculum ei tribuit, ne contemnete illum videretur, qui publicô munere cum aliis fungebatur. Sed ut alia hîc omittam, quod de Metragyrta adserr, scopo eius non quadrat. Aristoteles observat, Calliam. qui Δᾳδοῦχος erat Eleusiniae Matris. per contemptionem ab Iphicrate μητραγύρτην appellatum, quasi Matris Ieaeae Gallus esset: quorum illud honestissimum, utique Athenis, hoc vilissimorum et profligatissimorum erronum erat, similliamorum iis, quos Appuleii Milesiae traducunt. Plutarchus, haudquaquam parcos Deorum cultor, in libro περὶ τοῦ μὴ χρᾷν ἔμμετρα νῦν τὴν Πυθίαν Πλείςτης, inquit, μὲν τοι ποιητικὴν ενέπλησεν ἀδοξίας τὸ ἀγυρτικὸν καὶ ἀγοραῖον καὶ περὶ τὰ: Μητρῷα καὶ Σεράπειαβωμολοχοῦν καὶ πλανώμενον γένος῾ οἱ μὲν αυτόθεν, οἱ δὲκατὰ κλῆρον ἔκ τινων γραμματίων χρησμους περαίνοντες οἰκέταις καὶ γεναίοις. Quare eosdem cum tertio genere mendicantium Vatum eôdem locô ponit et parat Ovidius de Ponto l. 1. Eleg. 1. v. 37. in qua, librum, Augusti laudes continentem, reiciendum non esse, contendit:
Ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
Iactantem Phariâ tinnula sistra manu?
Ante Deûm matrem cornu tibicen acuto, alii adunco,
Cum canit: exigua quis stipis aera neget?
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae:
Unde iamen vivit, vaticinator habet.
Neque enim eadem, quae priore distichô Deûm Mater, posteriori appellatur Diana, quod nempe Phrygum et Ephesiorum idem Numen diversô vocabulô, illud Rheae, hoc Dianae, ut quibusdam placuit. Non ista enim miscendi ius sibi fecerunt Poetae, etsi sub diversis nominibus idem Numen coli docuerint Theologiae mythicae Interpretes. Vaticinator hic Ovidii est ex illa nota mendicorum, qui in luco Aricino Dianae Nemorensis sive Nemoralis stipem corrogabant, tibulô Fatorum arcana edicendi; quale genus mendicabula hodieque nomine Aegyptiorum sive Cingarorum Europam perambulant. Cuius interpretationis auctor Iuvenal. Sat. 3. v. 13.
Nunc sacri fontis nemus. et delubra locantur
Iudaeis: quorum cophinus faenumque supellex,
Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis.
Sequente meminit mendicantium ad axes Aricinos, neque alius clivus Aricinus Martiali l. 2, Epigr. 19. Porro de iisdem Sat. 6. v. 542.
—— —— Cophino foenoque relicto
Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
Interpres legum Solymarum, et magna sacerdos
Arboris, ac summi fida internuntia caeli.
Implet et illa manum, sed parcius Aere minuto:
Qualiacumque voles Iudaei somnia vendunt.
In chartaceo libro MS. eius operis, habet Gronov. nil tale Deorum. Posses defendere, ut ad utrum que numen memoratum Isidis et Cybeles referretur, quando et mox tantum repetit de sistro Phrygiique foramine buxi. Sed illam habebat Pirchemeierianus et plurium scriptura, neque opus erat plus repetere, quam satis commode versus pateretur. Atque hac de causa Iphicrates, convitium facturus Calliae, belle μεταφέρει ἀπὸ τοῦ χέιρονο ἐις τὸ βέλτιον, translatione utitur a deteriori ad melius et pro Daducho Metragyritam vocat Calliam: servavitque genus; utrôque enim sacerdotium Deae et quidem Matris, continetur. Quem salem cum non
intelligere se singeret, regessit, Iphicratem ἀμύητον, profanum et non initiatum esse, utpote qui sacra Deûm Matris et Eleusiniae Cereris confunderet: quod et ipsum convitium est, nec lepore caret. Haec mens est Aristorelis, quam nec satis expressit Vir eruditissimus; qui declaraturus eam, notat in sacris Idaeae Matris honoestius suisse corum munus, qui, quod lampades gestarent, Δᾳδοῦχοι vocabantur: illaudatius eorum, qui eo, quod pro Magna Matre aeruscarent, Μητραγυρται audiebant. Praeivit utrique Victorius: Munera famulorum Idaeae Matris plura magnopereque inter se diversa fuisse: quaedam sordidiora, quaedam honestiora. Praeferre faces honestum putatum; cogere vero stipem, abiectum ministerium. Iphicrates igitur, inquit, Calliam dehonestare studens, a sordidiore munere eum appellaverat. Seneca quidem de vita B. c. 27. Cum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia atque humeros suspensâ manis cruentat, laurumque linteatus senex et mediô lucernam die pr aeferons conclamat, iratum esse aliquem Deorum: Sed hanc nemo dixit δαδουχίαν, certe Athenis. Non enim δαεδουχία in sacris Idaeae, sed Eleusiniae Matris, vide Suidam et Apostolium in Διὸς κώδιον. Quare non fuerit honesta ἀπὸ τοῦ βελτίονος τῶν εν τῷ γένει translatio, si Metragyrtam Daduchi nomine digneris: nam uterque serviunt quidem Deae Matri, sed non uterque iactant festas faces. Nunc ad Nonni doctissimum Censorem: Is, ut nominibus variaret, Dionysium ab Athenaeo Μητραγύρτην vocatum prodit, re vitiatâ et deturpata, ut infelicem Tyranni casum cum splendore prioris fortunae contenderet. Ubi autem vel simile vel analogum, sine quorum altero nulla translatio exsistit? Nam si ob solam vilitatem Μητραγύρτου nomen meruit, etiam cerdo et baiulus vocari potuerit, et hi homines, quia vilissimi, sint et appellentur Μητραγύρται. Iam quod illud genus, quô Tyrannus et famulus Idaeae Matris continentur? nisi forte, quod ambae populum quaestui habent, ille vi potestatis, hic superstitionis. Omnino ratio nulla est, cur Tyrannus ex arce depulsus, ob hunc infelicem suum casum, Μητραγύρτης potissimum salutetur. Itaque nec Athenaeo hoc in mentem venit, ut ludibrii causâ sic Dionysium vocaret: non cavillatur, historiam sine schemate narrat. Verba sunt eius l. 12. Αὐτὸς δὲ Διονύσιος τέλος μητραγυρτῶν καὶ τυμπανοφορούμενος οἰκτρῶς τὸν βίον κατέςτρεψεν, Ipse tandem Dionysius, pro magna Matre stipem colligens et tympana gestans, misere vitam exegit, Idem refert Aelianus Variar. l. 9. c. 8. Ο῾ δὲ εν Κορίνθῳ πολλαῖς καὶ ποικίλαις χρησάμενος βίου μεταβολαῖς, διὰ τὴν ὑπερβάλλουσαν ἀπ ρίαν, τελευταῖον δὲ μητραγυρτῶν καὶ κρούων
τύμπανα καὶ καταυλόμενος δὲ τὸν βίον κατέςτρεψεν, Ille autem Corinthi, multivariis usus vitae vicissitudinibus, egestate compullus, tandem Metragyrta factus est, et tympana pulsans, tibiisque canens, vitam egit. Nulla igitur figura, nulla translatio in verbis Athenaei. At Calliam tamen, qui Matris Idaeae sacerdos erat, Δᾳδοῦχον vocat Xenophon, plusculum ei tribuendô, ne contemnere videretur, qui publicô munere fungebatur. Ne hoc quidem. Famulum enim Idaeae Matris fuisse, nullibi dicitur: Δᾳδοῦχον autem fuisse revera, non per honorem et palpô modo appellatum, probatu facilimum, ut videre est apud Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 5. Vide quoque infra Stips, it Telehines. Addo hîc saltem, cantilenam Metragystarum hanc referri a Gabria in Iambis fabulosis.
—– Τίς γὰρ ἀγρόικων
Οὐκ οἶδεν Ἄττιν λευκὸν ὡς ἐπηρώθη;
Τίς οὐκ ἀπαρχὰς ὀσπρίων τε καὶ σίτων
Α῾γνῶς φέρων δίδωσι τυμπάνῳ Ρ῾είης;
Apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Octavium Minucci Fel.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Kybĕle — Kybĕle, phrygische Gottheit, an deren Stelle in ältern griechischen Dichtern Rhea, eine Titanide, Tochter des Uranos u. der Gäa, steht, war die große Mutter der olympischen Götterfamilie; denn von Kronos gebar sie Hestia, Demeter, Here, Hades,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • AERUSCATORES magnae Matris — Graec. Μητραγύρται, dicti fuêre olim Galli, Cybeles Ministri, eo quod stipem mendicandô cogerent. Sed et idem in Isidos sacris factum esse, discimus ex Ovidio de Ponto. l. 1. eleg. 1. v. 37. Ecquis ita est audax, ut limine cogat abire Iactantem,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLI — I. GALLI gens Europae nobilis. Hos auctores quidam fabulosi Gomeritas, a Gomero Iapeti fil. vocatos olim asteruêrunt: Alii Aborigines fuisse, et a Galata Herculis fil. dictos, contendunt, inter quos, Diod. est Sic. Amm. Marcell. l. 15. c. 9.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VATES — apud Poetam, novit namque omnia Vates, Quae sint, quae fuerant et quae ventura trahantur; ex Graeco φάτης, quod ab Hebr. Gap desc: Hebrew, i. e. praedixit: an κατ᾿ ἀντίςτοιχον, a Latino fari, quod etiam προφητεύειν est; unde fatum et fatuus, idem …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”